monumenta.ch > Lucanus > sectio 471 > bnf8041.35 > sectio 46 > bnf8039.15 > QVAE CRV- CEM DOMINI CONTINET.
Beda, Liber de locis sanctis, XVIII. DE SITV ALEXANDRIAE ET NILO. <<<    

Beda Venerabilis, de locis sanctis, XVIIII. DE CONSTANTINOPOLI ET BASILICA IN EA, QVAE CRV- CEM DOMINI CONTINET.

1 Constantinopolis undique praeter aquilonem mari cincta, quod a mari magno LX milibus passuum usque ad murum ciuitatis, et a muro ciuitatis usque ad ostia Danubii quadraginta milibus passuum extenditur, ambitu murorum iuxta situm maris anguloso XII milia passuum circumplectitur.
2 Hanc primo Constantinus in Cilicia iuxta mare, quod Asiam Europamque disterminat, aedificare disposuit, sed quadam nocte ferramenta omnia ablata missis, qui requirerent, in parte Europae.
3 ubi nunc est ipsa ciuitas, inuenta sunt.
4 Ibi enim fieri Dei uoluntas intellecta est.
5 In hac urbe basilica miri operis, quae sancta Sophia cognominatur, rotundo scemate et a fundamentis constructa et concamerata, tribus cincta parietibus et magnis sustentata columnis arcubusque sublimata est.
6 Cuius - interior domus in aquilonali sui parte grande et ualde pulchrum armarium habet, in quo capsa lignea ligneo quoque cooperculo tecta crucis dominicae tres particulas continet, longum uidelicet lignum in duas partes incisum et transuersum eiusdem sanctae crucis lignum.
7 Haec tribus tantum per annum diebus, hoc est in cena Domini, in parasceue et in sabbato sancto populis adoranda profertur.
8 Quarum prima capsa illa super altare aureum duos cubitos altitudinis et unum latitudinis habens cum cruce sancta patefacta conponitur.
9 Accedensque primus imperator, deinde cunctus per ordinem laicorum gradus, sanctam crucem adorat et osculatur.
10 Sequenti die imperatrix et omnes matronae uel uirgines idem faciunt, tertia nihilominus die episcopi et cuncti clericorum gradus idem faciunt, et sic capsa reclusa ad supra dictum armarium reporn tatur.
11 Quandiu autem super altare manet aperta, totam ecclesiam mirus odor perfundit.
12 De nodis enim ligni sancti liquor odorifer oleo similis profluit, cuius si etiam modica particula contingat, omnem aegritudinem sanat.
13 Haec de locis sanctis, prout potui, fidem historiarum secutus exposui et maxime dictatus Arculfi, Galliarum episcopi, quos eruditissimus in scripturis presbyter Adamnanus lacinioso sermone describens tribus libellis conprehendit.
14 Siquidem memoratus antistes desiderio locorum sanctorum patriam deserens terram repromissionis adiit, aliquot mensibus Hierosolimis demoratus est ueteranoque monacho nomine Petro duce pariter atque interprete usus cuncta in circuitu, quae desiderauerat, auida intentione lustrauit.
15 Nec non Alexandriam, Damascum, Constantinopolim Siciliamque percucurrit.
16 Sed cum patriam reuisere uellet, nauis, qua uehebatur, post multos anfractus uento contrario nostram, id est llritaniorum, insulam perlata est, tandemque ipse post nonnulla pericula ad praefatum uirum uenerabilem Adamnanum perueniens iter pariter suum et ea, quae uiderat, explicando pulcherrimae illum historiae docuit esse scriptorem.
17 Ex qua nos aliqua decerpentes ueterumque litteris comparantes tibi legenda transmittimus, obsecrantes per omnia, ut praesentis saeculi laborem non otio lasciui torporia, sed lectionis orationisque studio tibi temperare satagas.
Beda Venerabilis HOME

bnf12277.61 bnf15038.180 bsb47272.30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik